- BERTARIDUS vel PERTARIDUS
- BERTARIDUS, vel PERTARIDUSLangobardorum in Italia Rex X. Aripertum patrem excepit: quia vero ipsi cum fratribus non convenire poterat, Grimoaldus ipsum regnô expulit, bienniô post, et in regno mortuus est successore fil. Garibaldô. Iam vero reversus ab exilio Bertaridus, hôc summotô pristinum culmen recuperavit, mortuus A. C. 691. regni ante Grimoladum 2. post Garibaldum 18. Fuit autem in fide orthodoxus. Eum excepit fil. Cunibertus.Paulus Diac. Langobard. l. 4. c. 53. et l. 5. c. 33. Vide etiam Per tharis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.